Magnificat
Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius,et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles,esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.Suscépit Ísrael púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ,sicut locútus est ad patres nostros, * Àbraham et sémini eius in sǽcula. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum.
Amen.


